- AMICITIA
- I.AMICITIAGentium Dea, cuius picturam, et eiusdem explicationem vide apud Baldnin. Iconologia, L. Gyraldum, Synt. de Diis Gentium.II.AMICITIAtitulus compellationis, in Ep. 71. ex Sugerianis. Tenere in amicitiam praedium quodvis dicebatur, qui ultro et ex mera benevolentia sibi concessum et ad libitum tradentis utendum prositebatur. Tabular. Vindocinense Thuani Chart. 73. Illam (manufirmam) tenebit de D. Abbate, aut in fevum aut in amicitiam, ita ut recognoscat se nihil iuris in ea habere, nisi quantum ei â nobis concessum est ad tempus, etc. apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque eum in vocc Drudaria, Apud Eundem, Amicitia seu Communia Iurata, dicitur, cuius vi oppidi alicuius incolae, amicitiam sibi invicem sacramen rô firmabant. Ita porro Communiam Ariensem in Atrebatibus appcllabant, ut Amicos, quos alii Iuratos. Hinc Praefectus Amicitiae, Respector Amicitiae Insulensis in Charta. A. C. 1238. in Probat. Histor. Guinensis p. 515. qui Rewart seu Maior Urbis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.